Erat autem magna multitudo oppidanorum
Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur. Erat autem magna multitudo oppidanorum in parte Caesaris, quam domiciliis ipsorum non moverat, quod ea se fidelem palam nostris esse simulabat et descivisse a suis videbatur: at mihi _si_ defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur; cum vero uno tempore et natio eorum et natura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad proditionem dubitare nemo potest.