Quo facto est admonitus Ganymedes posse

| 13 Aug 2014 | 08:56

    Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consuerunt: nam quae flumine Nilo fertur adeo est limosa ac turbida ut multos variosque morbos efficiat; sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe tota nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte erat urbis quae ab Alexandrinis tenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes posse nostros aqua intercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.